# Amoenitates academicae. Vol. 4 220

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, CAPUT TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/220

CAPUT TERTIUM. §. XLVIII. Matalia Plantarum, quae descripsimus, Hortulano scitu sunt necessaria, ut in Horto eadem imitari possit, nam ceteroquin finem sibi praefixum feliciter obtinere nequit. Hortum igitur ita instruat, ut omnia haec requisita praestare valeat. §. XLIV. Itaque pro parando horto eligendus est locus versus septentrionem elevatus, &, si fieri possit, montosus, soli meridiano expositus, ad paludem, lacum, flumen, vel saltem cisternam, declivis. Latus cingi debet porticibus ex proceris atque patulis arboribus, quae tonsione reddantur densiores, ut sub illis umbram habeant plantae umbrosae sufficientem. Intra eas serie continua plantari debent frutices, instar sepis, quarum latera concinne tondenda sunt, ut densentur ramuli, superne vero in varias formas opera topiaria fingendae, quo ornamentum scilicet & decorem Horto concilient. Sed insuper hi frutices praestant, ventorum arcendo vehementiam, ut herbae non quassentur nimis. In medio autem Horti campus debet esse apertus, plantis campestribus aptus. §. L.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
