# Amoenitates academicae. Vol. 4 223

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, CAPUT TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/223

Hoc conservat plantas Succulentas & Australes. (20) §. LXII. FRIGIDARIUM, in quo non finendum est, ut hieme frigus infra punctum congelationis increscat, nec supra 6: tum gradum calor, ne vegetabilia sine motione aëris, unde tenerae & debiles evaderent, augmentum capiant. Hybernaculum hoc servat Hesperides (5) & plantas mediterraneas (21), quae hiemes nostras sub divo non ferent. Praeter haec Vaporaria institui debent, in quibus fimus equinus, vel si mavis, Cortices Coriariorum compinguntur, parum refert utrumvis eligatur, modo materia sit ad calorem concipiendum idonea. In his vaporariis, tamquam in ventre equino, collocantur tenelloe plantae vel semina plantarum Indicarum, quae multum caloris poscunt, in urnis quaelibet suis; est vero horum superficies Arena bene undique operianda, ne calor dissipetur; ipsum autem vaporarium fenestris tegendum. Hic amoenissimo spectaculo semina, velut ova sub gallina, excluduntur, & parvulae plantae, sicut pulli sub alis maternis, refocillantur. Cavendum hic ne aestus calorem Gallinae incubantis superet, nec sol meridianus plantas tenellas exurat. Priori in casu urna est loco elevanda & fenestrae paululum aperiendae, in posteriori autem fenestrae velo vel stragulo circa meridiem, quando aestus accenditur, obducendae. § LXIII. Sub Dio persistant plantae Boreales (22) & Orientales (23) quae absque cura humana ferunt clima, nec non Occidentales (24), Alpinae (25) & partem Mediterraneae, quarum tamen radices obtegendae, ne vehementius gelu eas adurat.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
