Latin
23
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 23
Unproofread scanNot analysed yet
In Hortum aqua limpida adducenda erit, illa enim, quae ex puteis &fontibus hauritur, ob acrimoniam ei insitam minus apta est; fluvialis autem fini huic in solidum responderet. Hunc in modum, horto nostro munito, frigidarium ad partem borealem exstrui deberet, in quod, sub frigidissimis brumae diebus, plantae tenellae, ut ab hiemis injuria defendantur, inferri possent. Plantator perspectum habeat, qua terra quoque solo quaevis planta laetissime progerminet; ut sciat e. gr. Asarum, Arum, Dictamus albus &c. in umbrosis serenda esse; Lilium album, Lavendulam, Thymum, Rutam, in arenosis; Rhabarbarum in argillosis; Scordium, Pulegium in locis subhumidis &c. &c. Plantae, in ejusmodi Hortum introducendae, vel perennes sunt, vel annuae; harum tanta copia, quanta Pharmacopolis nostris sufficere possit, serenda.