Latin
CHINENSIA!
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 230
Unproofread scanNot analysed yet
CHINENSIA! LAGEASIRO MATA, PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO, Proposita a JOHANN LAUR. ODHELIO, W Gotho. Upsaliae 1754. Decembr. 23. YCIENTIAE pro ratione seculorum &temporum volvuntur &mutantur, ita ut una aetate haec, alia autem aetate alia scientia hominibus magis arrideat. Multorum opera ad id fastigium adscendunt scientiae, ut ex onere tandem suo saepenumero vacillent. Cognitio NATURAE, quae hominibus praescribit quicquid ipsorum in hac vita necessitatibus inserviat, earum ex numero scientiarum est, quae novissimis hisce temporibus insignia cepit incrementa. Quae hujus pars est ZOOLOGIA, quaequae antehaec omnium minime exculta fuit, praesenti seculo, &maxime intra viginti annorum spatium, caput attollere coepit, ut summo in pretio habita CHINENSIA LAGERSTROMIANA. 231 habita sit. Id ipsum opera Artedii, Reaumurii, Catesbeji, Wilkes, Roeselii, Edwardi, Frischii, abunde testatum eunt. Praecipue vero minimorum animalculorum indoles &natura, quando cum iisdem usque ad plantas in Polypis, &ad lapides in Coralliis itum fuerit, in censum venere.