# Amoenitates academicae. Vol. 4 232

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, CHINENSIA!. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/232

Priora ista oculis eruditi orbis ab aliis dudum subjecta sunt, at meum propositum circa considerationem CHINENSIUM LAGERSTROMIANORUM, in praesenti versabitur; mihi sufficeret, si eam Benevoli Lectoris attentionem circa haec mea experiri mihi liceat, quam illi, qui caetera ante me ediderunt, sibi gratulati sunt. Dinus MAGNUS LAGERSTROM, Collegii commerciorum Consiliarius, Director societatis mercatoriae indiae orientalis, Reg. Acad. Scient. Stockholm Membrum, & Riae Societatis scient. Ups. socius, qui primis inde ab annis, solida in omni eruditionis genere jecit fundamenta, acerrimo insuper ingenio praeditus, omnia sua publicae utilitati destinavit, quod aliis commemorandum relinquo, qui egregii viri merita vivis coloribus delineare suscipiunt; mihi sufficiat in memoriam revocare optimi viri merita in nostram Academiam, nostramque Scientiam. Antequam nostrates non ita pridem manum Rebus ad scientiam naturalem spectantibus admovere incoeperunt, debuimus quaecumque nova in hisce sacris detegerentur, ab exteris nationibus, commerciis per Indias servantibus, mutuari, uti in primis ab actis Gallorum, Anglorum, aliorumque; instituta autem societate indiae Orientalis apud Gothoburgenses, ne otiosi in his diutius persisteremus spectatores, animum subiit desiderium experiundi, qua ratione nostrates etiam, aliquid ad scientiam conferre possent; cum itaque Regiae Cancellariae simulque Regiae tunc temporis Scientiarum Academiae Praeses, Excellentissimus Comes Dinus C. G.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
