Latin
CHINENSIA!
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 233
Unproofread scanNot analysed yet
Tessin, qui scientias elegantiores apud nos omni semper favore promovere nunquam intermisit, cum societate Indica convenit, ut quotannis cum navibus liceret mittere juvenem, Naturae sacris initiatum, in indias, societatis hujus impensis; quod quamvis ut initio insvetum, ita tamen facile evenit, opera &favore Amplissimi nostri Lagerstromii, qui nunquam societatis indicae negotiis defuit, &non modo summo favore amplexus est ejusmodi naturae curiosos, sed &in mandatis dedit Navium Gubernatoribus, ut his inservirent quacumque liceret ratione, ut finem obtinerent propositum; imo quod magis est, jussit societati subjectis sociis, suis propriis impensis emere quaecumque in china occurrerent singularia &portentosa, ad locupletandam scientiam praestantissimam. Ipsi itaque imprimis debemus, quae Ternstromius, Torenius, Bradius, &instar omnium Osbeckius, observarunt &ex indiis conquisiverunt in Re naturali. Quaecunque obtinuit, ipse publico consecravit, partim ea mittendo ad museum Academicum, partim ad N. D. Praesidem, ad Acad. Reg. scientiarum, imo etiam ad ipsius Regis nostri ferenissimi museum. Quum autem omnia ea recensere, quae in augmentum musei Academici generosa manu contulit vir eximius, mihi nimis prolixum esset, acquiescam tantum in consideratione earum, quae in unica Arca musei asservantur, inde depromturus praecipua, ita tamen ut seponam, non modo quae antea descripta sunt in Amphibiis Gyllenborgianis, Museo Principis, Surinamensibus Grillianis, &Musei Regii tomo primo, sed &ea omnia, quae ad prelum parata &destinata pro Tomo 2: do Musei Regis, ut &Museo Serenissimae Reginae, ne falcem in alienam messem injiciam; reliqua quae in caeteris arcis musei asservantur, aliis enumeranda relicturus.