# Amoenitates academicae. Vol. 4 235

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, CHINENSIA!. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/235

Chinenses, qui imprimis simplicibus delectantur medicamentis, in eo certe nostris feliciores, norunt sine Medici auxilio ex officinis suis in quocumque morbo, poscere propriam plantam instar specifici, cujus saepius solum infusum hauriunt, quod si frustrari eos contigerit, fatum suum exspectant. Hoc experimento illustris vir cordatis medicis aperuit, quantum lucri medicinae accederet, si Medicus solida eruditione Machaonia & Botanica instructus, haec medicamenta sibi redderet familiaria, quibus Res medica, de medicamentis specificis etiamnum incognitis, in aegrotantium salutem, tam multa acquireret, quam doleret se carere, si ignota essent omnia ea, qui beneficio seculi hodie cognita sunt. Hinc medico omni, imprimis vero Regiis Collegiis Medicis commendamus, ut nulli parcant labori nullisque sumtibus, antequam haec notitia ipsis evadat familiaris. Ex his & aliis plurimis observationibus satis superque patet, quid ad augmentum scientiarum videatur deesse. institutis stipendiis publicis & privatis, studiosi exoticas adeundi quotannis Academias, occasionem habuere, sibi familiares reddendi scientias varias, eoque eruditi evadere; quum vero pleraeque scientiae apud nos tam feliciter ac apud exteras floreant, in votis esset, ut aliquis fortunae bonis valens, ejusmodi daret stipendia naturae curiosis, qui eorum ope adire possent nationes extra Europam degentes, quas dicimus barbaras; unde certe longe majora, in omnibus disciplinis practicis, redundarent Europaeis augmenta, quam hic rite explicare liceat; & insimul natio nostra, non minus quam ipse institutor famam, nullo tempore succubituram, attingeret.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
