# Amoenitates academicae. Vol. 4 237

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, CLASSIS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/237

Mira & singularis admodum proprietes hujus aviculae, quod dum somnum capit, spendat se pendulam omnino, altero pede, sub ramo, ne aves rapaces nocturnae hanc facile observent, & sic a natura conservatur. BUCEROS (bicornis) fronte ossea, plana, antice bicorni. Calao Petiv. gaz. 43. t. 28. f. 6. & t. 81. f. m. Willugb. ornith. t. 17. f. 1. Rostrum hoc, inter maxima omnium est avium, si crassitiem praesertim attendamus, leve tamen admodum, utraque maxilla arcuatum, dorso cultratum ut in congeneribus, colore incarnatum, versus apicem praesertim; mandibulae antrorsum serratae; Nares pone rostrum, & non in ipsis mandibulis. Supra caput Calvaria nuda, oblonga, planiuscula, in duos angulos antrorsum prominens, & hocce os mandibulae superiori tam arcte accretum, ut contiguum unum evadat, postice vero ad occiput valde gibbum, & rotundatum, ubi totum cranium a parte superiori tegit. Rostrum praeterea ad basin mandibulae inferioris nigrum, & sub prominentiis anticis calvariae atrum. Lingva abest, ut an pennacea nec ne, dijudicare non possum. Tempora capitis, sive regio circa oculos, pennis tecta, nigra est. Ex figura nostri, serraturis mandibularum & levitate, hanc speciem generis Ramphastos proximam judico, quanquam lingva mihi deficiat. Petiver, unum anticum & duos posticos in suo pingit digitos. 5. MEROPS (viridis) dorso ferrugineo, pectore alirque viridibus. Hanc avem e Java attulit P. Osbeck. Rostrum nigrum, crassiusculum, cultratum, parum arcuatum. Ferruginea sunt Caput supra, Dorsum inter humeros & Alae subtus. Viridia sunt Pectus & Alae supra. Caerulaea sunt Gula, Uropygium & Cauda supra. Abdomen pallide virescens. Remiges supra virides, margine anteriori & subtus

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
