Latin
APPENDIX
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 261
Unproofread scanNot analysed yet
ILANTIROM, PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO, Proposita a ABRAH. D. JUSLENIO, W-Gotho. Vpsaliae 1755 Februar. 19. lantas, quae inter omnia, humano generi maxime profuerunt, non in illis tantummodo rebus, quae ad victum &amictum pertinent, sed &,quae ad forum medicum spectant, familiaria sibi reddere, sapientiores hominum, a primis quoque temporibus, solliciti fuerunt. Medicis, prae ceteris, maximam certe debemus gratiam, quod cognitionem plantarum in formam disciplinae redegerint, nostrumque est scientiam hanc magis magisque excolere. Quantum luminis, nobilissimae huic arti nostris temporibus accessit, omnibus notum est, adeo ut nullam plantam accurate descriptam &cognitam agnoscamus, priusquam illam ad proprium genus referre, atque adaequata differentia specifica ab aliis distingvere possumus. Nobiliss. Dom. PRAESES doctrinam hanc in suis Speciebus Plantarum valde necessariis optime perpolivit, in quibus omnes illas plantas, quae tunc temporis quoad fructum &reliquas partes satis perspectae fuerunt, rite delineavit. Quot vero plantae, in hancce Florae scenam, accuratis &concinnis descriptionibus ornatae postea prodiere, in duobus Speciminibus Academicis, Demonstrationibus Plantarum scilicet &Herbario Amboinense videre licet, ubi sequentia ante oculum ponuntur.