# Amoenitates academicae. Vol. 4 262-2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/262-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/262-2

plantae peregrinae & antea incognitae ex indefesso labore nostratium, ut exteros reticeam, utpote Celeberrimi Aboensium Professoris KALM, OSBECK, LOFLING, dudum innotuerunt. Hisce accedunt multae, eaeque exoticae, quae ultimis hisce annis ex industria Virorum, de re herbaria optime meritorum, LOFLING, b. m. Doctoris HASSELQUIST, SAUVAGES, AYMEN, MONNIER, reliUniquorum, inventae & accurate descriptae sunt. cuique igitur, qui nobilissimam hanc artem pretio habet, illam tam immobilibus superstructam fundamentis augere injunctum esse crediderim.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
