Latin
CENSURA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 27
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit, quod Medicina veterum, cognitione inprimis Empirica fundata erat, quam quidem rationem artem medendi stabiliendi, nos non rejicimus; Sed eandem potius tanta, quanta subtilem unquam theoriam dignam judicamus laude. Quidquid tamen sit, hac ratione evitari non potuit, quin, partim ob malam morborum delineationem &classificationem, partim ob fidem auctoribus non satis habendam, partim etiam ob naturam aegroti Medicamento imputatam, interdum irrepserint fallaciae, §. III. Tenebris demum pulsis Scientiarum, ille tandem illucescere coepit dies, quo Auctores, Medicamentorum Simplicium Historiam e Scriptis veterum colligerent, simulque ostenderent, quaenam Plantae, sub hoc vel illo nomine, a veteribus indicarentur; At magna difficultas, non tam facile superanda, hic sese obtulit, partim inde, quod Plantae, uti antea dictum, nec rite definitae, nec in formam redactae essent Systematicam, partim quoque inde, quod Graecorum plantae auctoribus ad manus non essent. Hinc facilis est conclusio, quam incertae tunc temporis fuerine plantarum determinationes, dum inter Auctores ipsos infinitae de hac re intercesserunt controversiae; Varias deinde Plantas, ob insignem quendam usum Medicum in Pharmacopolia introduxerun recentiores Medici, quarum utilitatem Theoria non solum, sed &Experientia comprobavit. Erroneae &superstitiosae illae, quas Medici olim de influxu Siderum in Plantas, de Signatura externa &quae sunt reliqua, foverunt sententiae, certis herbis, in certis sanandis morbis, aliam majoremque attribuerunt vim &efficaciam, quam qua revera instructae fuerunt.