Latin
CENSURA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 29
Unproofread scanNot analysed yet
Haec omnia considerantes non possumus non a REGIO COLLEGIO MEDICO petere, ut AESCULAPII Satellites, primo praecipueque Species morborum cognoscere, secundo, quantum fieri potest, Medicamentis uti simplicibus, tertio denique, justa &sufficienti dosi simplicia praescribere jubeantur. A Medicamentis enim heroicis, narcoticis, vomitoriis &purgantibus, satis superque edocti, novimus, quantum periclitemur, si justo major sumatur dosis, nec non quam incassum foret, ea, dosi refracta, praescribere. Non sine ratione itaque metuimus, ne mitiora saepissime Medicamenta tam parva dosi praescribantur, ut naturam haud immutent; sed suspendendo curam aegroti exspectando agant. Hujus rei veritatem plurimis corroborarem argumentis, nisi a scopo alienum esset. Quantum denique praeconcepta illa opinio, de omnibus excludendis VENENATIS, incrementa Medicinae impediverit, incredibile est dictu, cum tamen optimum Medicamentum, majori Dosi sumtum, in venenum saepius vertatur, &praesentissimum vicissim venenum, justa dosi adhibitum, praestantissimam Medicinam ferat. Atque pauca haec, quae jam allata sunt, abusui ostendendo Medicamentorum sufficiant; Si vero ad Officinas nostras regrediamur, videbimus tabernas earum multitudine, quod dolendum est, Medicamentorum gravatas esse, quibus Medici nunquam utuntur, quid? quod multa horum Pharmacorum nomine insigniri non debent. Multas quoque Pharmacopolae colligunt asservantque partes plantarum inutiles, non considerantes, praestantissimam virtutem in una tantum earundem parte residere.