# Amoenitates academicae. Vol. 4 30-2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, EXCLUDENDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/30-2

ATRIPLICIS SATIVAE Herba (Sicca) uti non debemus, viridis vero Herba culinaris. ATRIPLICIS SYLVESTRIS Herba dubia. BECCABUNGAE Herba. Succus ejusdem e viridi Herba, uti reliqui Succi expressi, suam praestare potest utilitatem oleraceam, non videmus autem quo jure herba exsiccata usui Medico inservire possit, licet a quibusdam magnopere laudata fuerit. BEHEN ALBI Radix in Arabum tantum compositionibus adhibita fuit. BEHEN RUBRI Radix hujus aevi Medicis inusitata; adstringentia nobis sufficientia prostant. BORRAGINIS Herba, Flores, conspicua quadam vi Medica non gaudent. BRASSICAE RUBRAE Semina minus necessaria. BRYONIAE Baccae, Semina dubia. BUGLOSSI Radix, Herba, Flores abesse possunt, Medica enim eorum virtus ambigua. CALENDULAE Semina inutilia. CANARIENSE Semen, praestans avium nutrimentum, Myropolis relinquendum. CARDUI BENEDICTI Semina minus probata. CARPOBALSAMI fructus rarus & virtute medica vix conspicuus. CASTANEAE Fructus culinares, Cortex vero anceps. CATAPUTIAE MINORIS Seminum usus haud fidus, hodie exolevit. CENTUM NODIAE Herba praecipua quadam non pollet virtute Medica. CEREFOLII Semina in morbis nunquam usurpantur. CHELIDONII MINORIS Herba oleracea. CICHOREI Semina nullius usus. COCHLEARIAE Semina vix tanti momenti. CONSOLIDAE MAJORIS Herba & Floros, eadem qua Radix non pollent virtute, adeoque inutiles. CONSOLIDAE MEDIAE Herba incerta. CONSOLIDAE REGALIS Flores inusitati in locum Florum Violarum substitui non debent. CUPRESSI Lignum nullam meretur fidem. CYANI Floribus commode caremus CYPERI ROTUNDI Radix abesse, LONGI vero Radix eadem pollens virtute, asservari potest. DAUCI SYLVESTRIS & SATIVAE Semina (distincta). minus necessarium ducitur, utriusque distincta servare semina, ex alterutra tantum collecta sufficiunt, cum iisdem gaudeant viribus. ENDIVIAE Semina inutilia. ENULAE Flores vi Radicis non pollent. Radix tantum asser ERYNGII Herba excludenda, vanda. Radix una cum Cortice ESULAE Herba supervacanea. ejusdem sufficiens. EUPHRASIAE Herba valde dubia. FAGI Fructus rejiciuntur, FUMARIAE Semina obsoleta. FUNGUS BEDEGUAR Pharmacum dubium. GALANGAE MAJORIS Radix rejici quidem potest, & Minoris tantum Radix asservari, cujus vis & major

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
