# Amoenitates academicae. Vol. 4 30

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, EXCLUDENDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/30

EXCLUDENDA. ACETOSAE HISPANICAE Radix superflua, ratione Radicis Acetosae nostratis. ACETOSAE ROTUNDIFOLIAE Herba, Nostrate Herba debilior, adeoque illam merito rejicimus. ACORI VERI Radicem ex India accersere opus non est, dum Europa Calamum vulgarem nobis copiosissime offert. ADIANTHI AUREI Herba valde inutilis. AGERATI Herba destitui possumus, cum meliores habeamus. AGNI CASTI Semina nimis dubia & incerta. ALREKENGI Herba, semina superflua, Baccae vero sufficientes. ALTHEAE Semina Radicis vi carent. ANGELICAE SATIVAE Herba inusitata, praecipua enim vis latet in Radice & Seminibus. ANTIRRHINI Herba superstitione introducta. ANTOPHYLLORUM vis eadem ac Cariophyllorum Officinarum adeoque superflua. AQUILEGIAE Herba dubia & suspecta. ARI Herba valde inutilis est. ASARI Semina ambigua sunt. ASPALATHI Lignum superfluum. ASPHODELI Radice carere possumus.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
