Latin
EXCLUDENDA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 32
Unproofread scanNot analysed yet
est &suaveolentior. GALEGAE Herba a Medicis magnopere quidem laudata fuit, nescio tamen, an satis fida sit? GRANA PARADISI &Cardamomum ea inter se junguntur affinitate, ut a Medicis promiscue usurpari possint. GRANA TIGLIAE vel TILLI drastica &inusitata. HEPATICAE ALBAE Herbae Florumque vis incognita. HEPATICAE NOBILIS Flores praecipua quadam vi Medica non innotuerunt. HERMODACTYLI Radia tanquam specifica in Rheumatismo &Amaurosi laudata, vis autem ejus nondum satis approbata fuit. HIRUNDINARIAE Herba eradicanda &Radix tantum servanda. HYOSCYAMI Radix Medicamentum omnino incertum. HYSSOPI Semina nunquam usurpantur, LACTUCAE Herba culinaris. LAPATHI ACUTI Herba superflua. LAVANDULAE Semina minus necessaria. LILII Antheris instar insignis Emmenagogi utuntur quidem Medici, nobis tamen aliis ejusdem virtutis debiliores sunt. LITHOSPERMI Semina incerta porrigunt Medicamenta. MAJORANAE Semina nunquam praescribuntur, MALVAE ARBOREAE Flores &Semina omnino abesse possunt. MALVAE VULGARIS Semina Radicis vi carent. MELISSAE CITRINAE Semina inutilia. MELISSAE TURCICAE Herba; Semina superflua. MENTHAE SYLVESTRIS Herba rejicienda, quatenus satis Menthae Crispae habemus. MILII Semina tanquam inutilia in Medieina rejicienda. MORSUS DIABOLI Herba &Radix tanta vi Medica praedita non fuerunt, quin hisce meliora haberi possint Pharmaca. MYROBALANI facile omnes, a nobis praescribi non Tomus Quartus. debent, rarius enim iis utimur, &praeterea corrupti plerumque ad nos mittuntur. NASTURTII INDICI Herba culinis cedat. NUCES AQUATICAE culinares potius quam Medicae. PASTINACAE Radix; Hac carere omnino possunt Pharmacopolae. PAVANAE Ligno carere possumus. PENTAPHYLLI Herba superflua. PERFOLIATAE Herba, Semina sat fida non sunt Pharmaca. PETASITIDIS Flores incerti. PHASEOLI Semina culinis relinquenda. PIMPINELLAE ITALICAE Herba, Semina ambigua. PIMPINELLAE ITALICAE Radix adstringens quidem,