# Amoenitates academicae. Vol. 4 335

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/335

Suas habent plantae excretiones, transpirant, per glandulas secernunt, eodem pene ac animalia modo venerem celebrant, quod licet alio in loco*) satis superque fit evictum; ne tamen cui circa hanc rem ullus scrupulus relinquatur, unum tantum, quod in nostris caldariis quotannis videre licet, experimentum proferre lubet e. g. in MOMORDICA Balsamita, quae apud nos sero plerumque autuno floret, clausis jam tum fenestris & januis caldarii, flores mares eodem ac foeminae cauli insident, sed tamen remoti: Pollen itaque ex defectu venti ab antheris ad stigmata non potest deferri, quam ob causam feminae semper abortiunt; Hortulani igitur masculum florem decerpunt, eoque stigma floris foeminei conspergunt, & flores tali modo foecundati plerumque fructum ferunt, sed non alii. Numne hoc sufficienter probet plantas foecundari ex polline supra stigmata illapso. 3. Praeterea apud plantas animadvertimus tam multas mirandasque qualitates cum animalibus convenientes, ut taceam, quod suas metamorphoses, sicuti Insecta, subeant. Flores ad aërem attrahendum se elevant, conduntque non aliter ac Insecta sua germina, ut Valantia sub foliis suis, Asarina sub pedunculis, Arachis Trifolium subterraneum & Latyrus subterraneus in ipsa terra. Animalia vero unum habent, quod in plantis desideratur, scilicet quod non sentiant, & motu careant voluntario, qui in animantibus nervorum, ex cerebro, ad reliquas partes sese diffundentium, ope peragitur. Licet enim aliquae 1) Sponsalia Plantarum. quae Mimosae & Oxalis sensitiva a contactu sua folia contrahant, fit hoc sine illorum sensatione. 4. Quemadmodum plantae nervis & sensatione sunt destitutae, sequi quidem videtur, sumnum illis & vigilias non proprie posse adscribi; nihilo tamen lecius, sicuti quicquid caret alterna requie durabile non est, ita complacuit Creatori O. M.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
