# Amoenitates academicae. Vol. 4 339

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/339

11. Somnum vero plantarum non unice tribuendum esse aëri frigidiori, ex eo clarissime patet, quod eaedem plantae, in caldario licet calenti repositae, & ubi idem diu noctuque sit caloris gradus, solitis tamen horis somnum suum recuperent. h. e vesperi se contrahant, & summa aurora rursus aperiantur, & quod notatu dignum est, quod hanc vicissitudinem observent, sive operimenta fenestrae caldarii clausa fuerint, sine non, quod in horto Academico quotidie licet videre. Hoc certe meam & fortasse multorum aliorum admirationem auget, tam artificiose a Creatore constitutas esse plantas, ut easdem in machinis videam mutationes, quas non nisi animalibus sensu & voluntate gaudentibus competere videretur. 12. Circa somnum plantarum hoc quoque observatum velim, plantas illum, sicuti animalia, dum tenerae sunt, avidius carpere, adultiores vero minus somno indulgere; quare qui post me circa hanc rem plura experimenta instituere cupit, tempus observabit vernale, quod nos hac vice facere non potuimus, qui adulta jamtum aestate de tali somno quidquam suspicari coepimus.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
