Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 340
Unproofread scanNot analysed yet
13. Primam hujus somni suspicionem N. D. Pr. praebuit Lotus ornitopodioides, quae ex seminibus ad N. D. P. a summo nostri aevi Medico &Botanico consummatissimo Dn. de Sauvages, Professori Monspeliensi missis prodierat: Planta binos flores edebat, quas ubi N. D. P. animadvertebat, constituit animo, statim admonere hortulanum, ut specialem horum florum curam ageret, ne quodam infortunio perirent; aliis vero intervenientibus negotiis ad vesperam usque distractus, hortulanum tum vocabat, plantam illi commendaturus, sed frustra quaerebantur flores. Die sequenti flores iterum se conspiciendos praebebant, sed hortulanus ad vesperam usque aberat, tum flores se rursus abscondiderant &non inveniebantur, licet a N. D. P. &Hortulano summa diligentia requisiti. Tertio die flores sicut antea comparebant, &hortulanus tunc accersitus novos jam flores esse tuto sibi persvadebat, quum tanta diligentia praeterita vespera quaesiti fuerant. Circa vesperam hujus diei redibant iterum N. D. P. &hortulanus flores tam fugaces quaesturi, qui tertia jam vice disparuerant, multum tamen diuque requisiti tandem inveniebantur, sub tribus foliis, quasi sub tecto quodam reconditi. Hoc idem Phoenomenon iteratis dein vicibus, vesperis horis observavit N. D. P. quod &illi occasionem subministravit tranquillo vento tum ipsum hortum, tum caldarium, candela vel lucerna nocturno tempore perlustrandi, ubi eandem fabulam in toto fere regno vegetabile agi observavit. prout Caput II, infra edocebit. 14. FOLIA plantarum aut simplicia sunt aut composita. Composita imprimis maximeque dormiunt, quatenus ad se contrahendum aptissima; unde videre licet, foliorum structuram non esse fortuitam sive temerariam, sed a Creatore omniscio ad certum destinatam finem.