Latin
9. INVERTENTIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 348
Unproofread scanNot analysed yet
9. INVERTENTIA. 46. CASSIAE fere omnes, sibi proprium satisque mirabilem dormitandi modum habent, ita nimirum, ut primum paululum erigant petiolum suum communem, dein sub eo foliola reflexa, per paria, instar foliorum libri conniveant sub costa; sed quod maxime admirationem meretur est, quod pagina foliolorum superior fiat interior &occultata; inferior vero pagina exterior evadat, flexura adeo singulari, ut die vix artificiali flexura peragatur absque laceratione &fractura petiolorum propriorum. 10. IMBRICANTIA. 47 TAMARINDUS indica foliis simplicibus pinnatis, petiolos suos arctissime &imbricatim complicat longitudinaliter secundum petiolum communem, ita ut pagina inferior noctu exterior fiat, obtegitur itaque tali modo totus petiolus, &pagina superior foliorum a noctis injuriis. 48. HAEMATOXYLON eadem omnino ratione dormit qua Tamarindus. 49. MIMOSAE sensitivae foliis pivnatis, fere o mnes, nocte aliquantulum folia sua partialia erigunt, folia vero propria longitudinaliter imbricata secundum petiolos partiales coadunant, ita tamen, ut pagina inferior extrorsum vergat, quo petioli proprli &pagina foliorum superior omnino a rore &frigore occultentur, &tota planta simul minus sit ventorum agitationibus exposita. 50. MIMOSA virgata, a prioribus in eo differt, quod pedunculi ejus communes dependeant, non vero partiales; foliola autem imbricatim complicat, non vero longitudinaliter secundum petiolos, sed paululum supra eos.