# Amoenitates academicae. Vol. 4 349

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, 9. INVERTENTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/349
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/349

51. GLEDITZIA triacantha mimosam sensitivam imitatur, ponendo foliola sua partialia imbricatim longitudinaliter secundum petiolos partiales. COROLLARIUM. In praecedentibus omnes a nobis observatas exposui, quas plantae sub somno positiones observant, non tamen omnia exempla adhibui, ne opusculum meum supra modum cresceret; Et quum meum fuerit propositum, tantum plantarum sub somno foliorum situm monstrare non ultra progressus sum; licet enim me non fugiat, ipsas quoque partes fructificationis suum persaepe habere somnum, in campum hunc exspatiari hac vice nolui, solum sequentia nominasse contentus. EUPHORBIA germanica nutat quavis nocte radiis dicotomis umbellae quousque floret, ut flos resupinatus terram versus inclinetur, ne ros aut imber tangat antheras. GERANIUM striatum nutat floribus eandem ob caussam. AGERATUM conyzoides nutat noctu floribus florentibus, quamdiu non deflorati sunt. RANUNCULUS polyanthemus itidem sub noctem floribus nutat, nec eos claudit uti Ranunculus repens. Fl. Suec. 2. n. 566. It. Scan. 110. DRABA verna, floribus deorsum nutat, ne ab humido aëre tangantur. Fl. Svec. 2. n. 567. Hort. cliff. 333. VERBASCUM Blattaria, itidem floribus noctu non nihil nutat eandem ob caussam. Sed haec omnia facilius patent oculis, quam calamo adumbrentur; Si itaque L. B. non displiceat aestivis horis vespertinis adire indicatas a me plantas & propriis intueri oculis miraculosissima haecce naturae phoenomena, à nullo antea observata, oblectamentum hauriat, spondeo, quod animum pascat & ingenium.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
