Latin
APPENDIX
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 351
Unproofread scanNot analysed yet
MEENNENSIO PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO, Propositus a JOHANNE PFEIFFER, Holmens. Upsaliae 1755. Maji. 20. X tanta, quantam alma Natura liberaliter nobis concessit VEGETABILIUM copiam, A non omnes simul &semel, sed sensim, tam ratione multitudinis, quam specialis earum structurae indolisque, detectas fuisse deprehendimus. Prius quod attinet, aliae reperiuntur plantae, quae per totam Europam sponte crescunt, &a Tornoa Romam usque diffusae sunt v. g. Alsine media; aliae vel summa cacumina, vel valles retortas, vel etiam radices montium Alpicorum Riphaeorumque amant: aliae vicissitudines frigoris &caloris, umbrasque veris nocturnas, vel solis flammas diurnas, nunquam patiuntur, sic Rubus arcticus, Norlandensibus &Canadensibus perfamiliaris, vix ac ne vix quidem fert clima Upsaliense, multo minus illarum regionum, quae magis austrum spectant; aliae nec calorem urentem aestatis, nec frigus intensum hyemis tolerant, utpote Oliva; aliae demum loca potissimum occupant paludosa v. g. Rubus Chamaemorus, Andromeda polifolia, Helonias, Aletris, Sarracena, &c.