# Amoenitates academicae. Vol. 4 351

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/351

MEENNENSIO PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO, Propositus a JOHANNE PFEIFFER, Holmens. Upsaliae 1755. Maji. 20. X tanta, quantam alma Natura liberaliter nobis concessit VEGETABILIUM copiam, A non omnes simul & semel, sed sensim, tam ratione multitudinis, quam specialis earum structurae indolisque, detectas fuisse deprehendimus. Prius quod attinet, aliae reperiuntur plantae, quae per totam Europam sponte crescunt, & a Tornoa Romam usque diffusae sunt v. g. Alsine media; aliae vel summa cacumina, vel valles retortas, vel etiam radices montium Alpicorum Riphaeorumque amant: aliae vicissitudines frigoris & caloris, umbrasque veris nocturnas, vel solis flammas diurnas, nunquam patiuntur, sic Rubus arcticus, Norlandensibus & Canadensibus perfamiliaris, vix ac ne vix quidem fert clima Upsaliense, multo minus illarum regionum, quae magis austrum spectant; aliae nec calorem urentem aestatis, nec frigus intensum hyemis tolerant, utpote Oliva; aliae demum loca potissimum occupant paludosa v. g. Rubus Chamaemorus, Andromeda polifolia, Helonias, Aletris, Sarracena, &c.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
