# Amoenitates academicae. Vol. 4 352

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/352

quarum culturam hortensem nondum rite didicerunt Botanici. Posterius vero si respexeris omnino fatendum est, minimas plerumque plantas perspicacissimis Botanicorum oculis diutius sese subduxisse, quales sunt Montia fontana, Queria hispanica, Minuartia dichotoma, campestris & montana, Loeflingia hispanica, Centunculus minimus, Tillaea aquatica & muscosa, Lysimachia Linum stellatum & quae sunt reliqua. Quaedam vero difficilius a se invicem internoscuntur, propter majorem quam referant similitudinem. Hinc omni oculorum acie opus est ad distingvendum Gramina, Filices, Muscos, Algas, Fungos, quorum in numerum referre licet plantam Cynomorium dictam, quippe quae cum ultimis allatis maximam habet conformitatem. II. Plantarum quaedam PARASITICAE dicuntur, quia vix nisi una cum aliis plantis radicant, quibus quasi insertae atque insititiae succum sui nutrimenti ex hoc ipsarum stamine adscititio aptum & praeparatum hauriunt, quibus plantandis, & ad fructificationem perducendis, Botanicis omnis movendus est lapis. Dividuntur vero hae in tres potissimum phalanges: Prima est earum, quae radices suas corticibus aliorum fruticum infigunt, & repentes, quocunque loco id fieri possit, easdem habent intertextas, succumque, hirudinis instar, totius plantae eliciunt. Huc referuntur: Hedera helix, Rhus radicans, Bignonia radicans, Cacti scandentes, Epidendrum Vanilla, Pothos scandens, Cuscuta europaea, Cassytha filiformis &c. Secundi ordinis sunt, quae radice penitus carentes, unicum tantum locum arborum occupant, & rami aut traducis instar, cum ipso arbore unum totum efficiunt, veluti Viscum album, rubrum, purpureum, opuntioides, verticillatum, Tillandsiae, Renealmiae, Asplenium nidus & variae Filices Indicae, Lichenesque Europaei.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
