Latin
APPENDIX
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 353
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia denique classis Parasiticas terrestres comprehendit, quae non nisi aliarum radicibus se inserunt, &quamvis id habent commune cum reliquis plantis, quod e gremio terrae erumpere videantur, nihilo tamen minus non progerminant, sed omni carent vigore, nisi in quantum cum aliarum radicibus cohaereant adunatae sub terra, quae affixas succo quam maxime sibi convenienti nutriunt, ut Monotropa hypopithys &unistora e radicibus Pini crescentes, Asarum Hypocistis e radicibus Cisti oriunda, Orobanche e radicibus Pisi aut aliorum fruticum erumpens, Cynomorium &qua partem Lathraea clandestina &Squamaria. Magna harum pars, praesertim earum, quae tertio posuimus loco, id sibi habent singulare, quod foliis omnino careant, &si forte rudimenta foliorum appareant, ut plurimum colorata sunt, uti a Botanicis nuncupantur, non viridia, veluti reliquarum folia, sine dubio a Sapientissimo Creatore ita instructae, quod sub umbra arborum ortum ducant, nec in aprico sint positae. Par quoque est ratio plantarum in cellariis eductarum, vel quae lumine diei quavis alia ratione destituantur, nimirum quod nullam foliorum viriditatem prae se ferant. Plantae vero foliis viridibus instructae, si loco quodam clauso, aut viridiario obscuro fuerint inclusae, folia amittunt &prorsus nudae evadunt; hinc Hypotistis, Hypopithys, Orobanche, Squamaria, Anblatum, Cynomorium, maximam Botanicis movent admirationem, quod non uti reliquae plantae, viridibus instruantur foliis. §. III. Tot inter plantas recentiori aevo detectas &adTomus Quartus.