# Amoenitates academicae. Vol. 4 355-2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, SYNONYMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/355-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/355-2

Quo clarior plantarum evaderet cognitio, Botanicis maxima fuit cura, distinctam uniuscujusque plantae notam characteristicam sibi acquirere, quam partium fructificationis universalium descriptione assecuti sunt. Est vero fructificatio nihil aliud, quam planta interna sponte se pandens, & papilionis instar larvam sive pupam, intra cujus cancellos inclusa fuit, sese exuens & perfectam demum atque nudam, in speciei sui multiplicationem, sese ostendens. Interna haec unius cujusque structura eadem est, qua plantae non tantum optime a se invicem dignoscuntur, sed & proximam earum formam, affinitatem, proprietatesque demonstrat. MICHELIUS in Generibus Plantarum pag. 17. tab.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
