Latin
DESCRIPTIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 360
Unproofread scanNot analysed yet
Pediculus uncialis est crassitudinis, tres aut quatuor uncias longus, scaber, fungosus; Capitulum etiam ipsum fungosum, pediculo paullo crassius, minoris typhae palustris clauam aliquatenus repraesentans, quod dum viret, si digitis premas, veluti sangvineum succum fundit. Per maturitatem granis minimis innumeris exasperatur, undique cocci colore splendentibus. Aestatis munus est, aliis tempestatibus temere &frustra quaesieris. Folia tenuissima primo nascenti adesse, atque maritimis fluctibus continue irrigari dicuntur. FIGURAM a Michelio desumsimus, qui optimam &ad vivam plantam delineavit. §. VII. LOCUS. Locus maritimus vel Patria teste Tillio non procul distat a littoribus maris mediterranei, inventa quoque est in oris Mauritaniae, super radices Lentisci, Myrti, aliorumque fruticum, &suffruticum parasitica. In Sicilia ut Drepani, per Lampedosam atque Melitensem insulam, speciatim in scopulo adjacente, vulgo Scaglio del generale, etjam provenit, ubi super Halimum seu Portulacam marinam C. B. ; Nunc vero circa portum Labronis, sive Liburni, super radicem Cali, sive vermicularis marinae arborescentis J. B. ,fuit detectum in valetudinarii veteris aggere ad meridiem in prespectu pontis nuncupati, il ponte delle due Scale, in quo ad palmarem, sesqui palmarem, quandoque vero ad cubitalem altitudinem, inter Novembrem, &Martium menses crescit, ibique decidente semine se propagat. Ceterum in Insula Melitensi observata fuit planta a Boccone, nec non in Drepani &Lampidosae insulis, ac in regno Tunetano, eandem etiam e Mauritania habuit Petiverus. Anno 1719 in littore Liburnensi, &deinde in Hetruriae maritimis prope Pisanum, non procul a valetudinario observatus est.