Latin
QUALITATES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 363
Unproofread scanNot analysed yet
Feminae gravissima HAEMORRHAGIA UTERI laboranti, dedit unum fere in pulverem contritum fungum, quem munificentia Serenissimae Reginae habuit Nobilissimus Archiater D. D. ABR. BAECK, Regii Collegii Med. Praeses, idque summo cum successu, ut ex literis Ejus ad D. PRAESIDEM datis, 1755. didici. Observatio STANCARII de hac planta notatu dignissima ex Actis Bononiensibus Tom. I. pag. 158. desumta, sequentia continet: „Multa remedia ad sup„primendum sangvinem, si qua parte ejus profluvi„um fiat, a medicis, vel antiquis, vel recentioribus „proponuntur, in quibus illustria sunt opiata, alu„men, vitriolum. Commendabantur etiam in eun„dem finem, &piscis cujusdam ossa, quem Hispani piscem mulierem vocant, e Brasilia advecta, &„item ossa Hippopotami, &aqua Londinensis nescio "quae. Sed haec quidem vel nihil posse adversus „profluvia sangvinis, vel parum in iis Praesidio es„se Renhedius animadvertit. Accessit ad haec Fun„gus melitensis quidam, quem quantum scio, prae„ter Paullum Bocconem graphice descripsit nemo, is eum thyphoidem coccineum melitensem nominat.