# Amoenitates academicae. Vol. 4 370

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, METAMOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/370

VEGETABILIA eidem, ac animalia, mutationi, & non minori admiratione dignae metamorphosi, subjecta sunt. Insectorum metamorphosis, in integumenti unius alteriusque exuitione consistit, dum postea propria & perfecta forma, nuda proveniunt. Hanc etiam metamorphosin in plerisque plantis videmus. Plantae enim, (si partem earum praecipuam, ubi vita consistit, radicem nempe, consideramus) ex cortice, libro, ligno & medulla consistunt *). Cortex plantarum eodem modo sese habet, ac tunica larvae quae exuta, denudatum insectum relinquit. Sic etiam in vegetabilibus fit, cum flores producunt & aperiunt exuuntque corticem, ex qua Calyx fit ** dum videmus interanea plantae, ut ita dicam, prorumpere, florem nempe, Corolla sua micante, Antheris farinaceis, Stigmate madido; tunc enim liber, lignum & medulla, in hisce partibus, nuda & vita sensibili sese produnt. Quamdiu planta, intra corticem, foliis tantum vestita jacet, aeque incognita & obscura nobis est, ac papilio, cum etiamnum larva est, pelle & spinis obtegitur: Nemo enim larvam istam cognoscere potest, nisi qui experientia edoctus est, quod decorticata, in talem mutetur Papilionem, Swammerdam & Nedham, hanc, inter insecta & vegetabilia, analogiam manifeste deprehenderunt. Quod itaque flos, vel fructificatio, ipsa **) Calyx oritur, cum extimus sit, e Caulis Cortice ideoque herbacei coloris ut folia; dehiscit una cum corolla, sed non decidit ut ea; nutritur etiam ex cortice. Caesalp. plant. 15. ipsa & propria herba sit, licet in illa tam multae & distinctae partes, ac in animalibus non inveniantur, nemo inficias ire potest.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
