# Amoenitates academicae. Vol. 4 372

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, METAMOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/372

Oportet primum videre, quemadmodum Animalia quadrupeda vivipara pullos suos generent, qui utero funiculo umbilicali & placenta alligantur, quae in illis marcessit, sed in vermibus, & quidem inprimis Taenia, videmus matrem partum suum edere, eidemque adhaerere, quo sit, ut pro quavis generatione, novus exoriatur articulus, qui distincta est vita, seu distinctum individuum, ut in radice Tritici repentis. His intellectis Polypos seu Sertularias inspicere debemus, qui eodem modo ac Taenia partus suos, licet plures, edunt, & iis adhaerent, ut ramosae plantae similes evadant; quam primum enim matres moriuntur, indurantur eorum corpora, & truncum vel ramum constituunt, adeo ut pulli viventes in summitatibus tantummodo sint, consimiliter ac in vegetabilibus, in quibus quaevis gemma novam constituit vitam, licet cum priori cohaereat; sed fato illi obnoxia est, quod, post semel peractam florescentiam vel exuitionem larvae, nunquam ex eadem, planta aliqua nuda, vel flos proveniat. Uti Animalium machina constat Systemate cerebroso & vasculoso nutriente, sic etiam vegetabilium; in his Medulla loco cerebri s. Medulla spinalis & Cortex loco vasorum per quem succus alimentaris defertur. Ex cortice deponitur quotannis Liber; ex Libro fit Lignum rigidum loco ossium. Adeoque hae duae partes essentiales constituunt Larvam plantarum & hae partes dein mutantur in Florem, tamquam in Insectum volitans coleoptrato calyce corticali, alatis Petalis e libro licet fixis, masculis Staminibus e ligno & femineo Pistillo Medullari. Quomodo haec metamorphosis fiat vel non fiat apertissime patet intuenti e. gr. Scillam aut Ornithogalum capense. Ubi a. Bulbus constans squamis tunicatis, prioris anni relictis basibus foliorum. b. Folia basi intra bulbum vaginantia praesentis anni soboles & herba sunt. Gemma minima residet intra basin singuli folii in bulbo. Haec gemma (c) dabit proximo insequente anno folia, nisi tabescat. Si vero haec gemma (d) protruditur, mediante enato scapo, in folia, eodem anno quo priora (b) folia, fiet spica. Bracteae in hac spica (e) tum ortae fuere ex foliorum rudimentis uno anno praecocioribus, adeoque tenerae.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
