# Amoenitates academicae. Vol. 4 374

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, METAMOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/374

Cortex enim primum rumpitur tamquam in Larva, & PERIANTHIUM fit, colorem suum viridem plerumque retinens: Huic proximus est mollis & pellucidus liber, qui ideo plus expanditur, & COROLLAM constituit, variosque colores recipit; nempe ab acido rubrum; ab amaro luteum; a dulci album; & sic ulterius: Intra hunc lignum est, quod facilius finditur, firmius est, & minus expanditur, & in STAMIIVA mutatur, producitque aridam suam substantiam, pollinem: Intime & in centro medulla jacet, quae in floribus PISTH.LUM evadit, & vitas novas, semina, profert. Eundem itaque ordinem, quem in radice vel trunco, etiam in floribus, servant plane; omnes vero hae partes dividuntur in suas partes, figura, numero & proportione appropriatas, secundum vim insitam. in prima creatione, a summo rerum statore, detere minatam, cujus rationem tam difficile invenimus, quam cur quatuor alae in Papilione, duae in Musca fiant, & sic porro. Id autem videmus, quod ubicumque ramus eo modo sese in florem aperit, in eodem loco & puncto ulterius non crescit, sed protrusio ibi terminatur, & hic est finis ultimus, quem GAESALPINUS & plurimi inter antiquos botanicos, tam multum urgere solebant, Insecta diu in larvis suis vivunt, sed, postquam transmutata sunt, festinant ut genus suum propagent, & dein moriuntur, uti clarissime videri potest in Bombyce.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
