# Amoenitates academicae. Vol. 4 378

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, VARIETATES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/378

VARIETATES. Metamorphoseos & transmutationis plantarum altera pars est, quae fit cum difformantur, & partem illam Botanices comprehendit, quae VARIE. TATES tractat. Hae vero, partim in ipsa herba, partim in fructificatione consistunt. Folia in plantis montanis ut in collibus & aridis locis immutantur, dum superiora magis fissa fiunt, uti videri potest in Pimpinella; & contra in plantis aquaticis, folia inferiora, quae sub aqua latent, magis dissecantur, ita, ut parenchyma suum relinquant, & ramificationes vasaque sua tantummodo retineant, quo fit magna in plantis differentia, ut multi crediderint eas esse distinctas, quae tamen ex eadem specie sunt, cujus dilucida exempla in Ranunculo aquatili & Sisymbrio amphibio, dantur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
