# Amoenitates academicae. Vol. 4 382

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, ALIENATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/382

Est vero alia metamorphosis, quae non minus botanicos turbat, cum nempè larvae similes sint, vel plantae, quoad structuram externam, haud distingvi possint; interna vero structura tam multum differat, ut maxima videatur esse difficultas, ad unam speciem eas reducere, quas Botanici BIFRONTES vocarunt: Tales sunt Conyza bifrons & ragusina, quarum una planta flores perfecte radiatos, altera vero flores flosculosos sine radio, habet. Ejusdem qualitatis sunt BIDENS cernua & COREOPSIS bidens, ANACYCLUS valentinus & ANTHEMIS frondosa, SENECIO Jacobaea & Jacobaea vulgaris flore nudo, &c. CONYZA bifrons & INULA bifrons. Porro varietates quaedam sunt, quoad internam structuram tantum differentes corolla majori, quas Botanici appellaverunt GRANDIFLORAS, satis evidentes in Galeopsi Tetrahit, ubi omnes varietates corollis semper duplo, triplo & quadruplo auctiores evadunt, quam ceterae ejusdem speciei, uti etiam videmus in Clinopodio, Prunella & multis aliis. Hae varietates constantes, (ad quas Sedum Telephium, Serapias helleborine & longe plures pertinent) quae jam botanicos tam multum turbant, ex sexu plantarum & generatione hybrida forte aliquando deduci possint.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
