# Amoenitates academicae. Vol. 4 392

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/392

regionibus uno eodemque anno conficiuntur, facile erit ex hisce florum generibus eorumque florescentia, uti etiam ex vernatione arborum colligere, quae differentia unius Regionis climatis ab altero; & quare plantae ex climate meridionali allatae apud nos, non raro, vix ad frugem perveniunt, e boreali vero facillime. Sic Monspelium 31, Londinum 28, Falcopia 6 dies prius vernat quam Upsalia, & totidem serius hybernat autumno. Botanici & Pharmacopoei, quorum est plantas sub ipsa florescentia legere, hoc modo praescire queunt, quo anni tempore hanc vel illam plantam colligere datur in suo ornatu, ne illam frustra quaerant tempore alieno.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
