# Amoenitates academicae. Vol. 4 393

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/393

Ex hortorum plantis intelligere hac ratione quoque possunt, quaenam in pratis, & campis eodem temporis articulo florent, & contra, GELU NOCTURNUM, quod toties adurit nostras plantas aestate, a Lapponia deducendum puto, a floribus indicandum est. Sic Frigus Plumbeum e Lappmarchia regelata fine frondescentiae. Frigus Aencum e Lapp. alpibus regelatis initio Grossificationis. Prigus Ferreum ex alpibus congelatis medio Disseminationis. at non eadem nocte gelu nobis nocturnum, quo in Lapponia; sed migrat ad nos saepe per octiduum seriusque advenit. Paucis hisce, & horum similibus Calendariis, niti & inaedificari debet ita dicta Practica rustica vulgi, quae huc usque fundamento nimis lubrico, in desuetudinem in tantum abiit, ut inter commenta absurda hodie referatur, quae nihilominus & potest & debet, secundum haec principia, in idem fastigium evehi, ut illa haud facile bonus oeconomus destitui queat. Hinc agricola scire tandem poterit justum & aptissimum temporis articulum, quo negotia sua feliciter peragere potest; ut cetera taceam.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
