Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 415
Unproofread scanNot analysed yet
PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO, Proposita a NICOL. N. AMANN. Jemtio. Upsaliae 1756. Martii. 24. egni cujusque salus &potentia, certe non infima, ex civium pendet multitudine, quae ipsa, ubi rerum ad vitam bene agendam utilium copia ei sufficiens adest, ut inde, quantum satis, sibi quisque facile acquirat, haud difficulter existit. Hinc Nationum prudentissimarum fere omnium prima solet esse cura oeconomiae. Imprimis nostra aetate, evidentissimum hujus rei exemplum est, ut alias reticeamus, natio Anglicana, quae, per bonam Oecomiam in Agricultura, Piscatura, re metallica &opificiis variis observatam ita profecit, ut jam dudum non imitanda modo, sed &reformidanda fuerit ceteris. Quae opera ac industria humana coli &utilia reddi debent, sunt tria Naturae Regna ab optimo Creatore in usum hominis concessa.