# Amoenitates academicae. Vol. 4 416

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/416
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/416

In his quae reperiuntur corpora cum fructu exculturo, suosque in usus conversuro, omnino necessaria est naturae illorum & proprietatum, quanta datur, notitia, qua destitutus, nihil nisi caeco quodam modo experiri potest, id quod infeliciter fere succedit. Beneficio Scientiae Naturalis non primum modo innumeros, quos terra ubertim edit, foetus distincte cognoscimus, sed dein etiam indolem & proprietates eorum, juxta naturalem singulorum nexum, per leges fixas & constantes determinatum, penitius perspicimus. Circa finem superioris & initium hujus seculi, plures vel sola Anglia aluit Scientiae Naturalis cultores, quam omnes pene ceterae Europae partes, simul sumtae. Effecit indefessum, quod horum fuit studium, cum magna solertia conjunctum, expiscandi & explorandi quidquid in patrio eorum reperiebatur solo, ut integra ferme Natio illa, pari velut infecta sit circumspectione & sollicitudine, quam jugiter consecuta est cura capiendi ex omnibus, quae indagari potuerant, utilitatem, quantam excogitare licuit, maximam. Novissimis temporibus Nostrates, cum fundarent Regiam Academiam Scientiarum Stockholmiensem, indeque continue gnaviter id egerunt, ut, quos in Patria nostra benignissimum Numen reconditos voluit, naturae partus sedulo tollerentur vitaeque aptarentur usibus. Id etiam laudatissima Academia, quemadmodum pleraque Ejus Acta in lucem edita perspicue testantur, apprime egit, ut quam plurima, quae usui esse possint, experimenta cogeret & exponeret oeconomica; quae ipsi quoque & amorem & auctoritatem apud exteros conciliarunt. Inter alia ejusmodi experimenta, non sine voluptate animadverti illud, quod N. D. Praeses A:o 1754. Academiae Scient, suppeditavit, de cultura Alpium Lapponicarum, instituenda per plantas quasdam vel arbores, quae ex Alpibus exoticis desumtae & advectae, cum insigni reipublicae emolumento, in nostris illis seri & propagari queunt, quodque adeo Nationi complacuit Nostrati, ut, eadem Academia Scient. distributura primum omnium, quod proposuit, praemium, N. D. Praesidem, ob hoc ipsum experimentum, primo numismate Auri Symbolico donare, sui officii esse duxerit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
