# Amoenitates academicae. Vol. 4 418

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/418
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/418

die conspicuae, colendae inservirent; qua, in hac tanti momenti re, quae hominibus quam plurimis sustentandis conducere queat, Patriae aliquando utilem praestare possem operam. Huc accedit, quod vel maxime mihi stimulum subdidit, clementissima summi Magistratus cura de regni salute per plantationes procuranda. Itaque non posse me argumentum, hoc utilius & elaboratu dignius, eligere arbitratus sum. CAP. I. ALPES sunt terrae species in tellure nostra singu1* laris, aeque propemodum ab alia terra aliena, ac mare ipsum vel ipsae Indiae. Ab aliis montibus Alpes has prorsus distingvit earum altitudo, quae in secundam aëris regionem, seu eousque extenditur, ut nullae in illis erectae crescere possint arbores: Alpes igitur eos appellabimus montes, in quibus nulla Sylva crescere potest, aut si vel maxime arbor illic nasceretur, in altum sese attollere nequiret, sed sine stipite terra adpressa fruticis instar jacere cogeretur. Dispescuntur Alpes in earum bases seu latera; in alpes proprie dictas; & in cacumina seu montes glaciales. Latera Alpium densam usquequaque ferunt sylvam, & profunda ac soluta humo, quae illuc disjecta est, conteguntur. Alpes proprie sic dictae, praeter nudos, altos asperos & sabulosos colles, praecipitia habent campestria & convalles grossiori scatentes humo, crassissimo cuique limo palustri non dissimili, in qua fluunt torrentes aquae cujusdam frigidae, e nive provenientes. Locorum hisce aquis proxime superiorum, seu Alpium humillimarum, vastos campos conspicere licet, tectos Lichene rangiferino, qui illic densus & altus crescit. Alpes adhuc istis aliquanto editiores plantis confiti sunt Alpinis, quae rarae admodum & humiles prostant, usque ad ipsa montium cacumina, nive perenni, quam nec sol nec pluvia resolvunt, perpetuo contecta.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
