Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 419
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt itaque loca illa campestria, inter memoratos montes glaciales &sylvam lateralem, conspicua, ea ipsa, quae plantis alpinis occupantur &in quae mentis aciem intendere animus est. Tales Alpes in omnibus mundi dantur partibus, saepè etiam a nostra remotissimis, quamvis vel inter ipsos tropicos sitis, quod tamen cum hoc capiendum est discrimine, quod quo calidiores sunt regiones in quibus siti sunt montes, eo altiores ipsi sint necesse est, ut naturam induant alpinam, &vicissim quo Polis illae sunt propiores, eo humiliores hi esse possunt, dum indolem habent eandem; adeoque maxima pars Sibiriae, quemadmodum ex Plantis Sibiricis Gmelini luculenter constat, alpinae est indolis. Sic Groenlandia &Spitiberga mere alpinas proferunt plantas. Itaque omnes alpes quantumvis inter se dissitae, pro una eademque habendae sunt terra, eum in finem, huc illuc per tellurem universam dispertita, ut efficiat frigus, attrahat nubes &defluentibus fluviis irrigat circumjacentes regiones. Omnes hae Alpes nive sunt obrutae usque ad solstitium aestivum, circa quod demum, aer illic locorum, adeo concalescere solet, ut nix tandem solvatur. Quo facto, omnia repente diffluunt nive illa soluta, quippe quae subito &intra octiduum fere liquescit, adeo ut campus ad nivem usque perennem denudetur. Quibus ipsis multum differunt alpes a ceteris nostris regionibus, ubi ver diutius protrahitur, quod placido solis calore interdiu plantis abblanditur, sed tenerioribus gelu nocturno damnum infert, id quod minime sustinent plantae alpinae, quodque etiam est in caussa, cur nostris in hortis tam aegre vigeant plantae ipsae Alpinae Lapponicae, quae vicissitudines hasce frigoris &caloris vernalis non ferunt.