# Amoenitates academicae. Vol. 4 421

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, PLANTAE ALPINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/421

PLANTAE ALPINAE. gnat, tuetur rigore. Itaque etiamsi hae herbae in frigidissimo nascantur climate, eam tamen haud sentiunt radices illarum gelu vehementiam, quae eas vexat in nostro, quamvis multo calidiori. Quo fit, ut herbae Alpinae in nostris hortis frigore saepe pereant, quod eis paradoxon videtur, qui Alpium naturam ignorant. In Geographicis distinctam desidero determinationem etiam earum alpium, quae in florentissima sitae sunt Europa, cum condigna attentione non designaverint, quinam montes proprie appellandi sint alpes. Quam plerumque alpium Europaearum acquirere potui notitiam maxime debeo Botanicis; at vero facile metuenda est confusio ab Italis, qui inter alpinas referunt magnam partem Svecicarum herbarum, quarum tamen non paucae in ipsis alpibus nunquam crescere possunt. Harum igitur aliquas breviter exempli caussae enarrabo, quamvis Alpium historiam texere proprie mei non sit instituti. 1. LAPPONIAE Alpes Europaeis reliquis vastiores inde a mari albo, inter Sveciam & Norvegiam, usque ad Vermelandiam, se extendunt, adeo ut Alpes Lapponicae & Norvegicae plane sint eaedem circiter 150 ad 209 milliaria Svec. longae, & 10 ad 20 latae, ita tamen, ut maxima sit pars ab eo latere, quo Sveciam spectant, utpote quo lentius declives planities relinquunt majores, quam quo ad Norvegiam vergunt, ubi majora habent praecipitia. 2. POLONIAM distingvunt a Russia Buninus ab Hungaria Carpatus. 3. HUNGARIAE sunt montes alpini dicti Albi. 4. AUSTRIAE inferiori sunt summi Sneeberg & Breyniana: minores vero Durenstein, Wexel, Etscher, Buchalpen a Kramero peragratae. 5. GERMANIAE Brunsvicensis Gosslariaeque Bructerus s. Bloxberg. 6.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
