# Amoenitates academicae. Vol. 4 422

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, PLANTAE ALPINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/422
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/422

PANNONICAE alpes, ad quas praecipue pertinent Carinthiae, Taurerus rastadientis, Draunstein austriae superioris, Tyrolenses sive Tridentinae aliaeque a Clusio & Bursero visitatae. 7. HELVETICAE, quae sunt duae quasi montium catenae, quibus tota Helvetia continetur, illa ad septentrionem & occasum, haec ad meridiem & orientem inque his notantur juga, Furca, Nessus, Gemmius, Stockorn. Havenstein Wasserfall atque aliae, quae a Nobiliss. Hallero accurate notata & visitata sunt. 8. RHAETICAE alpes, ut Gotthardus, Baldus, Pistorienses, Loch altissimus mons Vallesiae &c. 9. ITALICAE alpes: Apenninae juga dividentia universam Italiam, Apuanae, Abrutius mons vulgo Hortus Centauri, Jura vertice Thuiri prope Genevam Alvernia florentina, Muticenses, Nurcinae, Argentariae, Aequicolorum Campoclarenses, Allobroges in Subaudia versus Delphinatum Gallorum, Amatricenses, Gorganus Apuliae, ut taceam Apuas, Pistorienses, Lucenses, Bononienses, Muticenses a Michelio visas. 10. GALLICAE Alpes: Mons Pilati supra Lug. dunum Gallorum, mons Calcaris monspelii & Hortus Dei, de Lens, Bourgdoysen & Crista, nec non Carthusia major supra Gratianopolim, Mont-d’or Montes aurei. Cattiae Delphinatus & Barsilionenses Sabaudiae a Monniero peragratae. 11. PYRENEAE alpes inter Galliam & Hispaniam, 12. BRITANNICAE: In WALLIA Snowdon & Caderidin, in JORCKSCHIRE Ingleborugh, Hardanot, Enot, nec non in ARRONIA, WESTMORLANDIA, ut & in SCOTIA Betaik, atque in HIBERNIA Mangarton, Sligo. 13. EXTRANEAE Alpes, Olympus, Libanon, Ararat, mons Pico Teneriffae, Peruvianas, Tataricas aliasque innumeras sciens praeter eo; quas quaesituro, duces plerumque sequendi sunt maximi quique fluvii ad primos eorum ramos, originem suam saepissime repentes ex alpibus, quae tempestatibus aridissimis ex nive sua perenni, aquam suppeditant fluminibus, alias exsiccandis, siti perituris animantibus. CAP. II.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
