Latin
FAMILIARIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 44
Unproofread scanNot analysed yet
Animal illud notissimum, quod merito Martyr Medicorum dicitur, CANEM scilicet, cujus descriptionem qualemcunque cum historia, heic tradere constitui, non ineptam esse materiam, Speciminis Academici loco, edendam, &a nemine mihi vitio vertendam, puto; nec dubitavit illustrissima Regia Scientiarum Academia Londinensis Canem in suum insigne eligere. Hic idem Canis, apud omnes fere nationes, tantam invenit gratiam, ut in aedibus illarum adoptetur, &propriis earum eduliis nutriatur; immo nobiliores Domicellae atque Matronae illum in deliciis gentis humanae saepe habent, cum Melitaei catelli, Clientum instar ipsis sunt. Nec quisquam credat, hoc argumentum sat esse pertractatum, quamquam Cajus de Canibus Britannicis, &Paullinus in Cynographia sua prolixe de Canibus scripserint, ut alios taceam, quos Benevolus Lector sibi familiares reddat, si multa hac in re scire cupiat. Instituti ratio jam mihi non permittit plura hac de re proferre, quam quae inprimis ad historiam naturalem attinet, nam si omnia ad historiam Litterariam, anatomiam comparatam, Medicamentorum compositiones &c. pertinentia, commemorare vellem, opella haec in volumen adcresceret, &vix finem attingerem. GENUS. CANIS est quadrupes ordinis Ferini, cui Dentes Molares superiores seni, inferiores septeni. Primores superiores sex: lateralibus longioribus. inferiores sex: extimis, latere extimo, denticulo instructis. Canini solitarii: superiores distantes a primoribus: inferiores distantes a molaribus.