Latin
GYNANDRIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 441
Unproofread scanNot analysed yet
Lignum parum olet, a scrinariis „Sibiricis facile ad opera scrinaria praefertur, propter „mollitiem suam &resinae paucitatum, quae utraque „qualitas efficit, ut ferro minus resistat. Pinum CEDRUM in lateribus alpium Lapponicarum etiam crescere posse probabiliter putamus. Haec vulgo appellatur Cedrus de Libano. Lignum ejus maximi fuit apud veteres, quod sero admodum putrescens, durum, ad regulam fissile, subrubrum, Dermestumque hostis sit. Hinc ex ea prisci capsas, cistas &capulos, quam diutissime perdurantes confecerunt. Ex quibus omnibus eximium ejus in oeconomia usum tutissime licet concludere. TINCTORIAE Plantae Alpinae, magno quidem numero non sunt detectae, enimvero si CROCUS unquam, cujus vera patria alpes sunt, nostris alpibus insertus, Lamii instar, nam in solis alpibus spontaneus crescit, se multiplicare posset, vel unicum hoc experimentum, ad Lappones alpium incolas, plus ditandum, quam cuncti quos alunt Rheno-Cervorum greges, sufficeret. Et quandoquidem cultura ejus manum requirit diligentem non laboriosam, Lapponicae, quam ulli fere alii, rectius conveniret genti. MEDICINALES plantae, in Alpibus crescentes, sunt variae, estque vis earum per omnia major, si in ipsis alpibus, quam si extra eas creverunt. Radices Archangelicae &Rhodiae in nostris alpibus adeo copiose jam crescunt, ut universae ex iis Europae, quantum satis, quotannis suppeditare &possemus &deberemus. Ratio, cur non colligantur &navigiis peregre exportentur, nulla est alia, quam quod radices istae colligendae essent mature admodum tempore vernali, priusquam germinare incipiant; seu eo ipso tempore, quo nive alpes maxime diffluunt, quoque nulli, nisi Lappones quidam incuriosi, in eis versantur homines, nam postmodum virtutis suae plurimum amittunt.