Latin
D. D. CAR. LINNAEI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 443
Unproofread scanNot analysed yet
D. D. CAR. LINNAEI, Proposita a BENED. JOH. STRAND, Upsaliae 1756. Martii. 10. mmortalis gloriae decus jure sibi vindicarunt Theologi Orthodoxi &sinceri, qui indefesso studio, in praecipuum Ecclesiae bonum, Codicem Sacrarum literarum non modo in lingvas varias transtulerunt, sed etiam quae obscuriora visa sunt, perquam egregie illustrarunt, ut ex puriori fonte, cuivis integrum esset, dulcissimos haurire latices. 2. Viris autem haud minori studio veris, quam doctrinae gloria conspicuis, inque explanatione Sacri Codicis occupatis, vix alias major objiciebatur difficultas, quam genuinam &sensui oraculorum convenientem rerum Naturalium darent, in quibus enodandis, utcunque non pauci se torserint, fateri tamen habuerunt necesse viri cordatissimi, in variis plantarum generibus extricandis, plurimum ipsis defuisse lucis. 3.