# Amoenitates academicae. Vol. 4 444

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, D. D. CAR. LINNAEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/444

PHYTOLOGIA Sacra in toto suo ambitu opus immensae reperitur molis, quae ad interiores suos recessus non alios admittit procos, quam instructos haud sane mediocri, nec cuivis obvio, sed ingenti apparatu; hic vero in paucis omnino eruditis sperare fas erit. Quicunque enim in hoc studio laudabile quidquam praestabit, versatus sit, oportet, in recondita veteris aevi eruditione, perlectis probe auctoribus antiquis & Classicis; ea teneat imprimis, quae Theophrastus, Dioscorides, Plinius, Athenaeus & reliqui de veterum Plantis, Diaeta, Medicina & moribus disseruere & commentati sunt. Calleat deinde Lingvas plerasque Orientales: Hebraeam, Chaldaicam, Arabicam, Syriacam caeterasque. Hauriat demum ex Peregrinatorum diariis per Palaestinam & proximas regiones confectis, quae huic conducunt operi. Sedulo perlegat Arabum scripta, imprimis Botanica. Ultimo non mediocriter sit versatus oportet in Re Herbaria, quandoquidem labor alias irritus saepissime evadat. 4. O. CELSIUS Seuior, S. S. Th. Doctor & Prof. Primarius Upsal. & Polyhistor nostri aevi consumatissimus, edito HIEROBOTANICO A:o 1745 & 1752. Oct. vol. 2. hoc etiam in argumento reliquis palmam vere praeripuit, qui desideratis requisitis instructus, ab ipso juventutis flore, in provectam usque senectutem hoc opus sedula versavit manu, & octogenarius edidit, consumtis in eo tot annis, quotidianis & indefessis curis, versatissimus si quis alius in lingvis Eois, in eruditione antiqua, in diariis peregrinantium inque re herbaria, unde etiam omnes alios in hoc argumento longe post se reliquerit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
