# Amoenitates academicae. Vol. 4 445

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, D. D. CAR. LINNAEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/445

Doluit autem Maxime Venerandus Senex, ex Monachis Hierosolymitanis neminem exstitisse, qui in Plantis Palaestinis colligendis & describendis aliquam susceperit operam, cum tamen omnibus constet Monachos egregium prorsus studium in colligendas plantas impendisse, uti Camellium, Plumierum, Fevillaeum, Barrelierum aliosque, solam vero Palaestinam indigna fati lege praetermissam ab iis fuisse, ut ne Hyssopi quidem prope muros Hierosolymitanos nascentis, ramusculum quisquam decerpere sustinuerit & siccum transmittere ad Europaeos, cum tamen plures Botanici non tantum plantas Europaeas determinaverint, sed etiam remotissimas Asiae, Africae & Americae regiones, plantarum investigandarum gratia adierint. 5. Nob. D. PRAESES in praelectionibus suis, A:o 1748. institutis, summa oris facundia, auditoribus suis inculcavit, quam deplorando fato Flora Palaestina in hanc usque diem neglecta jacuerit, quae tamen ita desiderata esset a doctissimis per Europam Theologis, ut ea destituti in Phytologia Sacra vix pedem promoverent; demonstravit autem Vir Celeberrimus peregregie quae merita, quae elogia, quam nominis immortalis gloriam a Theologis reportaturus esset, quicunque Terram Sanctam adiret, & Plantas Palaestinae collectas cum erudito orbe communicaret; Auctor itaque fuit auditoribus, ut quispiam eorum, idonea eruditione rei Botanicae instructus, Herculeum hujusmodi opus in se susciperet, cum virturi nihil impervium esset, itaque operae pretium facturus multo clarissimum. 6. FRIED. HASSELQUIST, tum Medicinae Studiosus, demum Med. Doctor, saluberrimis Magistri sui sermonibus exstimulatur, apud animum suum constituit aleam experiri, periculi quamvis Aditurus itaque Arabiam, lingvam plenissimam. arabicam sibi familiarem reddere incepit, & adquisita debita Historiae Naturalis cognitione, sumtus petiit ad iter summae difficultatis ac momenti suscipiendum. Populares ejus Ostrogothi pro rata parte suam contulerunt symbolam; Patres Academici singularum Facultatum eum Stipendiis Regiis sublevarunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
