Latin
DESCRIPTIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 47-2
Unproofread scanNot analysed yet
DESCRIPTIO. Describendis quadrupedibus haud mediocris sufficit exercitatio, nam saepissime apud auctores observo cetera animalia, quam accuratissime, Quadrupedia vero quam pessime esse descripta. Varietates Canum, ut nuper ostensum, quam plurimae sunt; Permulti eam foverunt opinionem, ab initio plures fuisse Species; alii autem per partum hybridum &generationem aequivocam cum aliis Feris, tot varietates exstitisse. Si vero attentius inspiciamus speciem, unam eandemque esse, facile constabit. Caput horizontale, ante oculos angustatum, pilis brevioribus tectum. Cranium elevatum vertice carinato.