# Amoenitates academicae. Vol. 4 47-2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, DESCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/47-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/47-2

DESCRIPTIO. Describendis quadrupedibus haud mediocris sufficit exercitatio, nam saepissime apud auctores observo cetera animalia, quam accuratissime, Quadrupedia vero quam pessime esse descripta. Varietates Canum, ut nuper ostensum, quam plurimae sunt; Permulti eam foverunt opinionem, ab initio plures fuisse Species; alii autem per partum hybridum & generationem aequivocam cum aliis Feris, tot varietates exstitisse. Si vero attentius inspiciamus speciem, unam eandemque esse, facile constabit. Caput horizontale, ante oculos angustatum, pilis brevioribus tectum. Cranium elevatum vertice carinato.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
