Latin
XXV. APPENDIX
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 470
Unproofread scanNot analysed yet
qui omnes Plantas circa Monspelium crescentes legerunt, descripserunt, orbique exhibuerunt; &cum Academia Monspessulana omni aevo fulserit excellentissimis Medicis, atque adeo praestantissima fuerit, &tantum non unica Medicorum olim schola, factum est, ut facile omnes Machaoniae artis studiosi, ad hoc Aesculapii templum quondam se receperint, eam inde deportaturi scientiam, qua in sua quisque patria adflictis mortalibus succurrerent. Quid, quod horum magni nominis Botanicorum laboribus &observationibus excitati rarissimas ex hoc viridario decerptas late per totam disperserunt Europam, quo factum est, ut fama hujus Paradisi adeo omnes pervolitaverit oras, ut vix ullus Aesculapii filius suo prius discendi desiderio satisfacere potuerit, quam Montem Pessulanum ejusque alumnas Plantas suis usurpaverit oculis. Quod adeo frequenter huc ventilaverint, &rarissimas plantas collegerint, id effecit ut quibusdam forte speciebus adeo sit hic locus dudum exhaustus &nudatus, ut in medio ejus vireto jam frustra quaerentur variae Plantae, quae quondam ibi observatae erant, ut CLEMATIS recta aliaeque. MONSPELIUM situm est in Languedociae meridionali parte 43. gr. 32 minut. latit. septentr. qua mare Mediterraneum desinit dividere Hispaniam &Italiam, adeo ut Plantae sub climate BOREALI natae, e septentrionali parte; a MERIDIONALI vero ex Hispania &ab ORIENTALI ex Italia huc convolent. Itaque in hunc locum velut in centrum &commune Theatrum Plorae confluunt Plantae ex GALLIA, HISPANIA, LUSITANIA CITALIA. Nec sine jucunda quadam admiratione ex BURSERI herbario colligere est, plurimas suas plantas communes habere FLORENTIAM, cum MONSPELIO &vice versa.