# Amoenitates academicae. Vol. 4 471

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4, XXV. APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/471
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/471

Praecipue tamen debet Flora Monspeliensis suas divitias, situi suo & variis soli ingeniis, quae omnia forte alio in loco simul merito desideraveris. Haec enim regio nostra 1) non procul distat a MARI. 2) FLUVIIS praeterlabentibus instruitur. 3) COLLIBUS ornata e. g. Castro novo & altis MONTIBUS e. g. Monte Lupi, le Taval. 4) ALPINIS locis munitur, quae ob celsitudinem suam nudos ostendunt vertices e. g. Hortus Dei. 5) Amoena est LU CIS e. g. Gramontio & 6) Frequens SILVISe. g. Valena &c. CASTRUM NOVUM (Castelnau) 3 Leuca Monspelio versus septentrionem, constans collibus

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
