Latin
ENNEANDRIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 496
Unproofread scanNot analysed yet
nsolens quidem multis videtur, ejusdem aetatis vitaeque rationis homines, &qua sanitatem diEversa adeo experiri fata atque vicissitudines, ut unus, formae speciosae dignitate atque vegetis pollens viribus, in ipso aetatis flore marcescat, duraeque mortis inclementia inopinato abripiatur; alter vero valetudinarius ad extremam usque senectutem annos perducat. Mira inquam haec sunt, at multo tamen magis a naturae ordine abludere videtur, corporis robore quam maxime firmatos, prius multo quam infirmos morbis saepe succumbere, adeo ut saluberrimus quisquam minimo morbi impetu valetudinis jacturam faciat, dum imbellis quidam vel gravissima perfe re potest vitae discrimina, quasi vita ipsa firmiori multo vinculo corpori ejus nexa esset. Haec, maximis involuta difficultatibus, naturae phaenomena FUNDAMENTA VALETUDINIS.